Latin Vulgate

Polycarp66 at aol.com Polycarp66 at aol.com
Fri Mar 24 17:30:31 EST 2000


In a message dated 3/24/2000 3:52:03 PM Central Daylight Time, 
chreemann at juno.com writes:

<< Can somebody who has a Latin Vulgate please send me the text for 2 Thess
 2:6-7 so I can compare the Greek to the Latin?
  >>


Here's the entire chapter 2.  You can access it at 
<A HREF="http://bible.gospelcom.net/bible">http://bible.gospelcom.net/bible</A
>

------------------------------------------------------------------------------
--


1
rogamus autem vos fratres per adventum Domini nostri Iesu Christi et nostrae 
congregationis in ipsum
2
ut non cito moveamini a sensu neque terreamini neque per spiritum neque per 
sermonem neque per epistulam tamquam per nos quasi instet dies Domini 
3
ne quis vos seducat ullo modo quoniam nisi venerit discessio primum et 
revelatus fuerit homo peccati filius perditionis 
4
qui adversatur et extollitur supra omne quod dicitur Deus aut quod colitur 
ita ut in templo Dei sedeat ostendens se quia sit Deus 
5
non retinetis quod cum adhuc essem apud vos haec dicebam vobis 
6
et nunc quid detineat scitis ut reveletur in suo tempore 
7
nam mysterium iam operatur iniquitatis tantum ut qui tenet nunc donec de 
medio fiat 
8
et tunc revelabitur ille iniquus quem Dominus Iesus interficiet spiritu oris 
sui et destruet inlustratione adventus sui 
9
eum cuius est adventus secundum operationem Satanae in omni virtute et signis 
et prodigiis mendacibus 
10
et in omni seductione iniquitatis his qui pereunt eo quod caritatem veritatis 
non receperunt ut salvi fierent 
11
ideo mittit illis Deus operationem erroris ut credant mendacio 
12
ut iudicentur omnes qui non crediderunt veritati sed consenserunt iniquitati 
13
nos autem debemus gratias agere Deo semper pro vobis fratres dilecti a Deo 
quod elegerit nos Deus primitias in salutem in sanctificatione Spiritus et 
fide veritatis 
14
ad quod et vocavit vos per evangelium nostrum in adquisitionem gloriae Domini 
nostri Iesu Christi 
15
itaque fratres state et tenete traditiones quas didicistis sive per sermonem 
sive per epistulam nostram 
16
ipse autem Dominus noster Iesus Christus et Deus et Pater noster qui dilexit 
nos et dedit consolationem aeternam et spem bonam in gratia 
17
exhortetur corda vestra et confirmet in omni opere et sermone bono 


------------------------------------------------------------------------------
--



More information about the B-Greek mailing list