HEXANDRIA.
MONOGYNIA.
139.   CORPHYRA. Cal. 3-phyllus, inferus. Cor. 3-partita. Drupa.
pumila  1.   acaulis, frondibus expansis flabelliformibus plicatis lævibus, filo interjecto; scapo radicato spandicifero.
Palmetto  2.   arborea, frondibus medio conniventibus, margine expansis.
140.   TILLANDSIA. Cal. 3-fidus persistens. Cor. 3-petala, tubulosa. Caps. longa 3-locularis. Sem. pappo capillari longo capsulæ apice affixa: 3, in singulo loculo.
usneoides  1.   parasitica filiformis ramosa intorta scabra.
141.   TRADESCANTIA. Cal. 3-phyllus. Petala 3. Filamenta villosa. Caps. 3-locularis.
virginica  1.   erecta, lævis, floribus congestis rubicundis, pedunculis terminalibus.
cristata  2.   erecta, sublævis, ramosior, foliis longioribus recurvatis subciliatis, floribus cæruleis congestis, antheris aureis, pedunculis lateralibus terminalibusque.
142.   LYTHRUM. Cal. 12-fidus, tubulosus. Petala 6 calyci inserta. Caps. 2-locularis, polysperma.
virgatum?  1.   foliis oppositis lanceolatis glabris; caule polystachio, 5-pedali, paniculato, ramis subternis confertis longis floribus subimbricatis.
143.   BERBERIS. Cal. 6-phyllus. Petala 6 ad ungues glandulis 2. Stylus nullus. Bacca 2-sperma.
vulgaris  1.   pedunculis racemosis.
144.   PANCRATIUM. Petala 6 nectario 12-fido. Stamina nectario imposita.
carolinianum  1.   spatha multiflora, foliis angustis. Staminibus nectarii longitudine.
mexicanum  2.   spatha biflora.
145.   AMARYLLIS. Cor. 6-petala campanulata. Stigma 3-fidum.
Atamasco  1.   spatha uniflora, corolla æquali, pistillo declinato.
146.   PONTEDERIA. Cor. 1-petala, 6-fida, bilabiata. Stam. 3 apice, 3 tubo corollæ inserta. Caps. 3-locularis.
cordata  1.   floribus spicatis, foliis subcordatis.
147.   ALLIUM. Cor. 6-partita patens. Spatha multiflora. Umbella congesta. Capsula supera.
canadense  1.   scapo nudo tereti, foliis linearibus, capitulo bulbifero.
ornithagaloides  2.   scapo nudo tereti umbellifero; foliis spithamæis subulatis planis lævibus, dorso subcanaliculatis; floribus paucis albidis petalis ovalibus, tribus externis dorso linea rubescenti; filamentis basi latis; antheris bifurcatis luteis.
148.   HYPOXIS. Cor. 6-partita, persistens, supera. Capsula basi angustior. Cal. gluma 2-valvis.
erecta  1.   pilosa, foliis radicalibus lanceolato-linearibus, pilosis.
149.   AGAVE. Cor. erecta, supera. Filamenta corolla longiora, erecta.
virginica  1.   foliis spina terminatis, scapo simplicissimo. Varietates, foliis concoloribus; et foli maculatis.
150.   ALETRIS. Cor. infundibuliformis rugosa. Stamina inserta basi laciniarum. Caps. 3-locularis.
farinosa  1.   acaulis, foliis lanceolatis membranaceis, floribus albis alternis.
aurea  2.   differentiam specificam non reperi, sed diversam monstrant tempus efflorecentiæ et statio alia. Floribus læte luteis.
151.   CONVALLARIA. Cor. 6-fida. Bacca maculosa, 3-locularis.
* Corolla rotata
racemosa  1.   foliis sessilibus; racemo composito terminali.
** Corolla infundibuliformi
biflora  2.   foliis semiamplexicaulibus trinerviis lævibus, oblongis, acutis, alternis; caule tereti lævi; pedunculis solitariis bifloris axillar. floribus flavescentibus.
152.   ANONYMOS. Erythronio affinis? Cal. nullus. Cor. petala sex oblonga obtusa reflexa, versus alternatim incumbentia apice patula. Stam. filamenta sex subulata brevia. Antheræ oblongæ. Pist. germen turbinatum. Stylus simplex rectus corolla brevior. Stigma triplex. Per. capsula turbinato-triangularis, angulis bifidis, trilocularis, trivalvis. Sem. bina in singulo loculamento depresso-globosa, ab uno latere cincta membrana vesiculari.
pudic.  1.   radice fibrosa, caule pedali, foliis amplexicaulibus alternis ovatis, floribus terminalibus, flavescentibus, plerumque solitariis, cernuis.
153.   LILIUM. Cor. 6-petala campanulata, linea longitudinali nectarifera. Capsula valvulis pilo cancellato connexis.
superbum  1.   foliis inferioribus verticillatis senis ad novenis, superioribus sparsis; caule octopedali; floribus reflexis ramoso-pyramidatis, corollis revolutis.
Martagon  2.   foliis plerumque verticillatis quaternis, caule pedali, floribus plerumque solitariis reflexis, corollis revolutis.
Catesbæi  3.   foliis sparsis, caule bipedali, flore unico erecto, corolla campanulata, petalis unguibus angustis longis.
philadelphicum  4.   foliis verticillatis, floribus erectis, corollis campanulatis, petalis unguiculatis.
154.   YUCCA. Corolla campanulato-patens. Stylus nullus. Capsulæ 3 lateribus cohæerentes.
filamentosa  1.   foliis serrato-filiferis, scapo radicato 7-pedali.
aloifolia  2.   arborescens, foliis crenulatis strictis, floribus albis.
gloriosa  3.   subarborescens, foliis integerrismis, floribus albis.