TRIANDRIA.
MONOGYNIA.
18.   MELOTHRIA. Cal. 5-fidus. Cor. campanulata, 1-petala. Bacca 3-locularis, polysperma.
pendula  1.   pedunculis unifloris, laxis, filiformibus; floribus luteis.
19.   VALERIANA. Cal. nullus. Cor. 1-petala, basi hinc gibba, supera. Semen 1.
locusta  1.   varietas radiata, caule dichotomo, capitulis terminalibus involucro cinctis, foliis oblongis obtusis.
20.   IRIS. Cor. 6-partita: petalis alternis reflexis. Stigmata petaliformia.
* Nectariis petalorum reflexorum.
hexagona  1.   nectariis tomentosis; caule tereti; foliis ensiformibus; corollis inferne viridescentibus, superne purpureis; stigmate petalis interioribus breviori; capsula trigona, angulis profunde sulco bifidis utfere hexagona.
** imberbes : petalis deflexis lævibus.
tripetala  2.   corolla imberbi; germinibus subtrigonis; caule tereti foliis longiore; foliis ensiformibus; rudeimentis petalorum interiorum tridentatis, denticulo medio acuminato. Flos inferne luteus; petala et stigma cærulea; tubus intus lineis purpureis.
versicolor  3.   coroll. imberbibus, germinibus subtrigonis, caule tereti flexuoso, fol. ensiformibus.
verna  4.   coroll. imberbibus, caule unifloro foliis breviore, radice fibrosa.
21.   ANONYMOS. Cal. nullus. Corolla monopetala, ventricoso-tubulosa, extus villosa, intus flavescens. Limbus sexfidus, laciniis alternis ovatis et lanceolatis, erectis. Stam. filamenta tria erecta, corolla longiora. Antheræ subulatæ, erectæ, luteæ. Pist. germen subrotundum. Stylus crassus, longitudine filamentorum, declinatus. Stigma, punctum luteum. Peric. capsula trilocularis, apice truncata, punctis tribus notata, corolla persistente vestita. Sem. 6 s. 7, rotunda, compressa, in singulo loculamento.
tinctori  1.   fol. radicalibus longis, ensiformibus; scapo pedali, villoso, thyrso bracteato terminante.
22.   COMMELINA. Cor. 6-petala. Nectaria 3, cruciata, filamentis propriis inserta.
* Dipetalæ ob duo petala majora.
communis  1.   coroll. inæqualibus, fol. ovato-lanceolatis acutis, caule repente glabro.
* Tripetalæ : petalis 3 majoribus.
virginica  2.   flor. aggregatis, coroll. subæqualibus, fol. lanceolatis subpetiolatis ore barbatis ferrugineis, caul. erectis, radice perenni.
caroliniana  3.   coroll. inæqualibus, floribus binis oppositifoliis, spathis ciliatis acuminatis, foliis ovato-lanceolatis vix ciliatis, caule ramoso repente.
23.   ANONYMOS. Cal. spathæ propriæ univalves. Cor. monopetala, inferne ventricosa, in medio coarcta; limbus trifidus, obtusus, connivens. Stam. filamenta tria brevia in fauce corollæ. Antheræ tectæ. Pist. germen ovatum in ventre corollæ. Stylus longitudine staminum. Stigmata tria patentia. Per. capsula triquetra, unilocularis. Sem. numerosa, acerosa.
capitat.  1.   caule sesquipedali; fol. sparsis, subulatis, vaginantibus; floribus albis in capitulis terminalibus.
24.   XYRIS. Cor. 3-petala, æqualis, crenata. Glumæ 2-valves in capitulum. Capsula supera.
caroliniana  1.   fol. gladiatis, scapo longo, floribus luteis, filamentis latis barbatis. Stylo trifido patulo, longitudine staminum. Stigmatibus capitatis.
25.   SCHOENUS. Glumæ paleaceæ univalves congestæ. Cor. o. Semen 1, subrotundum inter glumas.
* Culmo tereti.
mucronatus  1.   culmo tereti nudo, spicis fasciculatis divaricatis, involucro triphyllo subulato.
** Culmo triquetro.
glomeratus  2.   culmo triuetro folioso, flor. fasciculatis, foliis planis, pedunculis lateralibus geminis.
umbellatus  3.   culmo subtriquetro folioso, floribus in umbellis compositis.
26.   CYPERUS. Glumæ paleaceæ, distiche imbricatæ. Cor. nulla. Semen 1, nudum.
odoratus  1.   culmo triquetro subnudo, umbella decomposita, pedunculis distiche spicatis.
elegans  2.   culmo triquetro nudo, umbella foliosa pedunc. nudis proliferis longis.
glomeratus  3.   culmo triquetro nudo, umbella tetraphylla, pedunculis capitatis glomeratis.
27.   SCIRPUS. Glumæ paleaceæ, undique imbricatæ. Cor. o. Semen 1, imberbe.
* Spica unica.
capitatus  1.   culmo tereti nudo setiformi, spica ovata terminali.
** Culmo triquetro, panicula nuda.
mucronatus  2.   culmo triquetro nudo acumniato laterali, spicis conglomeratis.
spadiceus  3.   culmo triquetro nudo, umbella subnuda, spicis oblongis sessilibus terminalibusque.
*** culmo triquetro, panicula foliaceae.
miliaceus?  4.   culmis plurimis triquetris foliaceis; fol. gramineis longis culmum superantibus; paniculis brevibus e spicis teretibus crassis compositis axillaribus terminalibusque. Involucro 3 s. 4-phyllo setoso.
**** culmo triquetro, capitulo terminali.
cephalotes  5.   culmo triquetro nudo; capitulo ovato squarroso; involucro triphyllo, longo, albo.
28.   ERIOPHORUM. Glumæ paleaceaæ undique imbricatæ. Cor. o. Semen 1, lana cinctum.
cyperinum  1.   culmis teretibus foliosis, panicula supradecomposita prolifera, spiculis ovatis subeternis. Seminibus lana brevi.
virginicum  2.   culmis foliosis teretibus, fol. planis, spica erecta compacta. Seminibus lana longa.
DIGYNIA.
29.   PANICUM. Cal. 3-valvis, valvula tertia minima.
* Spicata.
alopecurodeum  1.   spica tereti, involucris setaceis basi ciliatis fasciculatis unifloris flosculo quadruplo longioribus.
italicum  2.   spica composita, spiculis glomeratis setis immixtis, pedunculis hirsutis.
hirtellum  3.   spica composita: spiculis adpressis alternis, calycibus geminis: valvulis omnibus aristatis: arista extima longissima. Culmis 4-pedalibus erectis nec repentibus.
anomalum  4.   spica composita, spiculis secundis horizontalibus alternis oppositis ternisque; calycibus lævibus confertis in triplici ordine; corollis trivalvibus; culmo decumbente; fol. longis, lævibus.
dimidatum  5.   spicis 4--7 dimidiato-secundis, rachi lineari membranacea (ut paspalorum), extrorsum floribus aggregatis.
** Paniculata.
capillare  6.   panicula capillari erecta patente, caule piloso.
miliaceum?  7.   panicula patente, culmo ramoso geniculato decumbente, staminibus flavis, pistillis purpureis.
latifolium  8.   panicula racemis lateralibus simplicibus, foliis ovato-lanceolatis collo pilosis.
brevifolium  9.   paniculatum, foliorum vaginis longitudinaliter ciliatis. Præcedenti nimis affinis?
nudum  10.   culmo geniculato sesquipedali erecto, floribus solitariis remotis verticillatis, pedunculis longissimis; foliis caulinis nullis.
coloratum  11.   fol. amaris, longissimis, fauce villosis; culmo folioso, 3-pedali, panicula patentissima laxiuscula ramis filiformibus. Antheris croceis; pistillis saturate violaceis.
speciosum  12.   panicula longa erecta geniculata, ramis 4, 6, s. 8 verticillatis simplicibus brevibus, e singulis nodis radiatis; flor. solitariis subsessilibus, fuscis, longitudine eorum remotis.
30.   CORNUCOPIÆ? Involucr. o. Calyx subteres bivalvis: vavulis oblongis acutis æqualibus. Cor. 1-valvis, figura magnitudine et situ valvulæ glumæ calycis simillima.
hyemalis  1.   culmo erecto, panicula diffusa verticillata, foliis angustis subteretibus.
perennans  2.   culmis subdecumbentibus; foliis latioribus; panicula longa diffusa, ramis trichotomis verticillatis. Gramen undique læve, saccharinum, æstatem sustinens, in hyeme vigens, radicibus geniculisque se cito propagans. Donum inæstimabile, Conditore ad hanc diem reservatum hoc ævum, me instrumento, locupletatum!
altissima  3.   culmo erecto, duro; panicula coarctata; flor. magnis.
31.   ALOPECURUS. Cal. 2-valvis. Cor. 1-valvis, apice simplici.
pratensis  1.   culmo spicato erecto, glumis villosis.
carolinianus  2.   culmo radicante, panicula subspicata, glumis lævibus, corollis aristatis.
32.   ARISTIDA. Cal. 2-valvis. Cor. 1-valvis, aristis 3-terminalibus.
adscensionis  1.   panicula ramosa, spicis sparsis.
33.   PHALARIS. Cal. 2-valvis, carinatus, longitudine æqualis, corollam includens.
caroliniana  1.   panicula spicata ovata, petalis aristatis, calycibus striatis.
34.   PASPALUM. Cal. 2-valvis, æqualis, suborbiculatus. Corolla ejusdem figuræ. Stigmata penicilliformia.
dissectum  1.   spicis secundis axillaribus et terminalibus, rachi membranacea, floribus alternis; foliis et caule pilosis.
membranaceum  2.   culmo ramoso longissime procumbente; spica composita spiculis 6 s. 7 alternis lævibus secundis, floribus duorum ordinum; receptaculo membranaceo lato flores subvolventi.
præcox  3.   spica composita spiculis alternis, basi villosis, 5. s. pluribus trium ordinum florum; glumis calycinis æqualibus, rachi membranacea angusta; antheris luteis, stigmatibus purpureis. Flos medius sessilis.
paniculatum  4.   spicis paniculatis, verticillato-aggregatis. Panicula longa; spicæ angustæ, longæ; flores alterni, acutiusculi, duplici ordine digesti.
distichum  5.   spicis duabus, altera subsessili.
virgatum  6.   spica composita spiculis 10 s. 11 secundis, alternis, basi villosis, ordine qualdruplici, pedunculis bifloris, culmo suberecto; calycibus æqualibus, fol. longis purpurascentibus intus ad faucem subvillosis.
35.   SYNTHERISMA. Crop-grass vulgo. Cal. 1-florus, 2-valvis: valvulis planis, acutis interiore minore recta, exteriore lateribus corollam subamplexante. Cor. 2-valvis: valvulis magnitudine et figura valvulæ majori calycis simillimis. Stam. filamenta tria capillaria. Antheræ oblongæ. Pist. germen subrotundum. Styli duo capillares, longitudine floris. Stigmata plumosa. Per. nullum. Semen unicum, calyce corollaque persistentibus vestitum.
præcox  1.   culmo decumbente, lævi, subetereti, geniculis in aquosis radicanti; foliis collo et fauce villosis; spica composita spiculis oppositis erectis linearibus secundis; dentibus bifloris; flore altero sessili.
serotina  2.   culmo decumbente lævi suberecti; foliis collo et fauce villosis; spica composita spiculis secundis erectis linearibus; dentibus trifloris alternis; floribus omnibus pedicellatis.
villosa  3.   culmo erecto, foliis ad medium usque villosissimis, panicula terminali composita spicis secundis alternis, dentibus bifloris, floribus subhirsutis.
36.   DACTYLIS. Cal. 2-valvis, compressus; altera valvula majore carinata.
cynosuroides  1.   spicis sparsis secundis scabris, calycibus unifloris.
maritima  2.   spicis approximatis secundis glabris, calycibus unifloris.
37.   AGROSTIS. Cal. 2-valvis, uniflorus, corolla paulo minor. Stigmata longitudinaliter hispida.
indica  1.   panicula contracta mutica, racemis lateralibus alternis erectis.
virginica  2.   panicula contracta conferta mutica, foliis involuto-subulatis rigidis extantibus, paniculis sæpe fuligineis.
38.   STIPA. Cal. 2-valvis, uniflorus. Cor. valvula exteriore arista terminali, basi articulata.
avenacea?  1.   aristis nudis longis, calycibus semen æquantibus, pedunculis longis sparsis unifloris, seminibus basi pungentibus.
villosa  2.   aristis basi villosis, calycibus villosis, floribus paniculatis, pedunculis longis.
diffusa  3.   aristis nudis, panicula diffusa, floribus parvis.
spicata  4.   aristis nudis, receptaculo elongato in spicam dentibus bifloris plumosis, floribus alternis muticis, alternis aristatis; calycibus alternis concavis, alternis convexis.
39.   AIRA. Cal. 2-valvis, 2-florus. Flosculi absque interjecto rudimento.
purpurea  1.   culmo erecto; foliis subulato-setaceis; panicula sparsa, floribus purpureis; corollæ glumis, alia plana bifida nervo aristata, alia integra plumosa extus concava.
ægilopsoides  2.   spicis secundis; corollarum glumæ valvula altera ovata, acumniata, altera columnari, obtusa.
40.   MELICA. Cal. 2-valvis, 2-florus. Rudimentum floris inter flosculos.
altissima  1.   petalis imberbibus, panicula ramosissima, floribus subacutis.
mutica  2.   petalis imberbibus, panicula laxa pauciflora, floribus magnis muticis obtusis.
41.   CENCHRUS. Involucrum echinatum biflorum.
carolinianus  1.   spica glomerata, glumis globosis muricato-spinosis lævibus.
42.   UNIOLA. Cal. multivalvis, valvis ventricoso-subulatis, spicula ovata, compressa, carinata.
paniculata  1.   paniculata, spiculis ovatis.
spicata  2.   panicula coarctata spiculis 3 ad 5-floris, fol. involutis rigidis.
43.   BRIZA. Cal. 2-valvis, multiflorus. Spicula disticha. Valvulis cordatis obtusis: interiore minuta.
carolinana  1.   panicula decomposita, paniculis partialibus ramosis, spiculis cordato-lanceolatis, flosculis quindecim. Rami breves. Spiculæ vix tremulæ.
virens?  2.   spiculis ovatis, calyce flosculis (7) æquali, pedunculis sublongis.
44.   POA. Cal. 2-valvis, multiflorus. Spicula subovata; valvulis margine scariosis acutiusculis.
annua  1.   panicula brevi diffusa angulis rectis, spiculis obtusis, culmo obliquo compresso.
simplex  2.   panicula diffusa, culmo erecto angulato, spiculis remotis trifloris, calycibus inferioribus unifloris, foliis collo tomentosis.
flava  3.   panicula diffusa, spiculis ovato-oblongis nitidis, floribus subobtusis.
glomerata  4.   panicula coarctata longa, spiculis sub 8-floris flomeratis, culmo erecto.
Eragrostis?  5.   panicula subverticillata, pedicellis flexuosis, spiculis decemfloris lanceolatis serratis, confertis, foliis longis angustis collo villosis, culmo suberecto.
amabilis?  6.   panicula diffusa virgata, ramis nutantibus ramulo uno alterove spiculis lanceolatis remotis quindecimfloris.
capillaris  7.   panicula laxa patentissima, culmo remosissimo, pedicellis prælongis, spiculis ovatis 3 s. 4-floris, culmo sesquipedali.
compressa  8.   panicula secunda coarctata, culmo obliquo compresso, flosculis sæpius ternis.
pratensis  9.   panicula longa diffusa, spiculis quinquefloris glabris ovatis, culmo erecto tereti 4-pedali.
cristata  10.   panicula spicata, spiculis quadrifloris, pedunculo longioribus.
45.   FESTUCA. Cal. 2-valvis. Spicula oblonga teretiuscula. Glumis acuminatis.
quadriflora  1.   panicula subcoarctata, spiculis quadrifloris, floribus seta longa terminatis.
octoflora  2.   panicula erecta, spiculis octofloris acuminatis.
multiflora  3.   repens, paniculis erectis ovatis, spiculis 8 ad 40-floris, acutis, foliis angustis, acutis, fauce subplumosis.
46.   BROMUS. Cal. 2-valvis. Spicula oblonga teres disticha, arista infra apicem.
ciliatus  1.   panicula nutante foliis utrinque vaginisque subpilosis, glumis corollinis valde pilosis, calycinis nudis.
47.   AVENA. Cal. 2-valvis, multiflorus, arista dorsali contorta.
caroliniana  1.   panicula attenuata.
48.   ARUNDO. Cal. 2-valvis, brevis inæqualis. Cor. 2-valvis: valvis basi ventricosis, apice acutis (flosculis nec lana cinctis).
gigantea  1.   calycibus 5 ad 10-floris, panicula laxa; fol. fauce setosis; stipulis internodiis dimidio brevioribus, marcescentibus.
tecta  2.   culmis tectis stipulis internodios superantibus, foliis fauce setosis.
49.   HORDEUM. Cal. 2-valvis, lateralis, uniflorus, ternus.
nodosum?  1.   flosculis lateralibus masculis setis brevibus, involucellis setaceis lævibus. Setis longitudine florum.
50.   CYNOSURUS. Cal. 2-valvis, floribus variis. Receptaculum propriam unilaterale.
indicus  1.   spicis digitatis ternis seu quaternis, spiculis quadrifloris alternis, culmo stricto declinato, fol. longis intus subpilosis.
uniflorus  2.   spicis digitatis quaternis patulis secundis subbrevibus, calycibus acutis alternis unifloris sessilibus, culmo geniculato repente lævi internodiis brevibus, foliis alternis brevibus subpilosis acutis, ramis suberectis pedunculo sublongo terminatis.
51.   ELYMUS. Cal. lateralis multiflorus bivalvis aggregatus.
carolinianus  1.   spica erecta lævi, spiculis trifloris, flore intermedio pedicellato sterili, involucris spiculas æquantibus, aristis longitudine florum.
TRIGYNIA.
52.   POLYCARPON. Cal. 5-phyllus. Petala 5, integra brevia. Capsula 1-locularis, 3-valvis.
uniflorum  1.   foliis succulentis ellipticis humisparsis, pedunculis lateralibus unifloris.
53.   ERIOCAULON. Cal. communis, capitulum imbricatum. Petala tria æqualia. Stam. supra germen.
anceps  1.   culmo compresso, sulcis duobus, foliis et culmo pilosis.
decangulare  2.   culmo decangulari, foliis brevibus humistratis.
serotinum  3.   culmo decangulari, foliis longis lævibus erectis.
54.   LECHEA? Cor. 3-petala. Capsula 3-locularis, 3-valvis, trigona. Semen 1.
minor  1.   foliis lanceolatis, calyce diphyllo.
major  2.   foliis subovatis, calyce diphyllo.
juncifolia  3.   foliis radicalibus teretibus, calyce nullo.
55.   MOLLUGO. Cal. 5-phyllus. Cor. nulla. Caps. 3-locul. 3-valvis.
verticillatis  1.   fol verticillatis cuneiformibus acutis, caule subdiviso decumbente, pedunculis unifloris.
56.   PROSERPINACA. Cal. 3-partitus, superus. Cor. o. Sem. 1. triloculare.
palustris  1.   foliis radicalibus pinnatis, caulinis simplicibus alternis-lanceolatis serratis.