Restoration of the Latin Sections of the Shepherd of Hermas back into Greek

Other Greek writings of the New Testament era, including papyri and inscriptions
Forum rules
Please quote the Greek text you are discussing directly in your post if it is reasonably short - do not ask people to look it up. This is not a beginner's forum, competence in Greek is assumed.
Post Reply
PhillipLebsack
Posts: 90
Joined: January 17th, 2018, 10:31 am

Restoration of the Latin Sections of the Shepherd of Hermas back into Greek

Post by PhillipLebsack »

Anyone who has seen the text of the Shepherd knows that the end of it has been preserved only in Latin (aside from some small scattered sections within that have Greek fragments. I'm interested in restoring that text back into the now lost Greek.

Have there been any attempts to do this in the past? Or does anyone here feel confident to offer a suggested restoration? I felt it would be better to make it a group effort, before starting on my own.

The text of the ending of the Shepherd with all the Latin sections are below. If no one posts, I intend to post my own restoration and would love to see criticism. I think one of the challenges of a task like this is being very familiar with the text.

The ending of the Shepherd with all the Latin sections are below.

Ἄκουε, φησίν, καὶ περὶ τούτων πάντων. οἱ λίθοι οἱ ἐκ τοῦ πεδίου ἠρμένοι καὶ τεθειμένοι εἰς τὴν οἰκοδομὴν τοῦ πύργου ἀντὶ τῶν ἀποβεβλημένων αἱ ῥίζαι εἰσὶ τοῦ ὄρους τοῦ λευκοῦ τούτου. ἐπεὶ οὖν οἱ πιστεύσαντες ἐκ τοῦ ὄρους τοῦ λευκοῦ πάντες ἄκακοι εὑρέθησαν, ἐκέλευσεν ὁ κύριος τοῦ πύργου τούτους ἐκ τῶν ῥιζῶν τοῦ ὄρους τούτου βληθῆναι εἰς τὴν οἰκοδομὴν τοῦ πύργου· ἔγνω γὰρ ὅτι, ἐὰν ἀπέλθωσιν εἰς τὴν οἰκοδομὴν τοῦ πύργου οἱ λίθοι οὗτοι, διαμενοῦσι λαμπροί, καὶ οὐδεὶς αὐτῶν μελανήσει. Quodsi de ceteris montibus adiecisset, necesse habuisset rursus visitare eam turrem atque purgare. Hi autem omnes candidi inventi sunt, οἱ πιστεύσαντες καὶ μέλλοντες πιστεύειν· ἐκ τοῦ αὐτοῦ γὰρ γένους εἰσίν. μακάριον τὸ γένος τοῦτο ὅτι ἄκακόν ἐστιν. ἄκουε νῦν καὶ περὶ τῶν λίθων τῶν στρογγύλων καὶ λαμπρῶν. καὶ αὐτοὶ πάντες ἐκ τοῦ ὄρους τοῦ λευκοῦ εἰσιν. Audi autem quare rotundi sunt reperti. Divitiae suae eos pusillum obscuraverunt a veritate atque obfuscaverunt; a deo vero numquam recesserunt, nec ullum verbum malum processit de ore eorum, sed omnis aequitas et virtus veritatis. Horum ergo mentem cum vidisset dominus, posse eos veritati favere, bonos quoque permanere, iussit et opes eorum circumcidi, non enim in totum tolli, ut possint aliquid boni facere de eo quod eis relictum est; et vivent deo, quoniam ex bono genere sunt. Ideo ergo pusillum circumcisi sunt et positi sunt in structuram turris huius.
Ceteri vero, qui adhuc rotundi remanserunt neque aptati sunt in eam structuram, quia nondum acceperunt sigillum, repositi sunt suo loco; valde enim rotundi reperti sunt. Oportet autem circumcidi hoc saeculum ab illis et vanitates opum suarum, et tunc convenient in dei regnum. Necesse est enim eos intrare in dei regnum; hoc enim genus innocuum benedixit dominus. Ex hoc ergo genere non intercidet quisquam. Etenim licet quis eorum temptatus a nequissimo diabolo aliquid deliquerit, cito recurret ad dominum suum. Felices vos iudico omnes, ego nuntius paenitentiae, quicumque estis innocentes sicut infantes, quoniam pars vestra bona est et honorata apud deum. Dico autem omnibus vobis, quicumque sigillum hoc accepistis, simplicitatem habere neque offensarum memores esse neque in malitia vestra permanere aut in memoria offensarum amaritudinis; in unum quemque spiritum fieri et has malas scissuras permediare ac tollere a vobis, ut dominus pecorum gaudeat de his. χαρήσεται δέ, ἐὰν πάντα ὑγιῆ εὑρεθῇ καὶ μὴ διαπεπτωκότα τινὰ ἐξ αὐτῶν. ἐὰν δὲ εὑρεθῇ τινα ἐξ αὐτῶν διαπεπτωκότα, οὐαὶ τοῖς ποιμέσιν ἔσται. ἐὰν δὲ καὶ αὐτοὶ οἱ ποιμένες εὑρεθῶσιν διαπεπτωκότες, τί ἐροῦσιν τῷ δεσπότῃ τοῦ ποιμνίου; ὅτι ἀπὸ τῶν προβάτων διέπεσαν; οὐ πιστευθήσονται. ἄπιστον γὰρ πρᾶγμά ἐστιν, ποιμένα ὑπὸ προβάτων παθεῖν τι. μᾶλλον δὲ κολασθήσονται διὰ τὸ ψεῦδος αὐτῶν. et ego sum pastor, et validissime oportet me de vobis reddere rationem.
Remediate ergo vos, dum adhuc turris aedificatur. Dominus habitat in viris amantibus pacem; ei enimvero pax cara est, a litigiosis vero et perditis malitiae longe abest. Reddite igitur ei spiritum integrum, sicut accepistis. Si enim dederis fulloni vestimentum novum integrum, idque integrum iterum vis recipere, fullo autem si scissum tibi illud reddat, recipies illud? Nonne statim scandescis et eum convicio persequeris, dicens: Vestimentum integrum tibi dedi; quare scidisti illud et inutile redigisti? Et propter scissuram, quam in eo fecisti, in usu esse non potest. Nonne haec omnia verba dices fulloni ergo et de scissura quam in vestimento tuo fecerit? Si igitur tu doles de vestimento tuo, et quereris quod non illud integrum recipias, quid putas dominum tibi facturum, qui spiritum integrum tibi dedit, et tu eum totum inutilem redigisti, ita ut in nullo usu esse possit domino suo? Inutilis enim esse coepit usus eius, cum sit corruptus a te. Nonne igitur dominus spiritus eius propter hoc factum tuum morte te adficiet? Plane, inquam, omnes eos, quoscumque invenerit in memoria offensarum permanere, adficiet. Clementiam, inquit, eius calcare nolite, sed potius honorificate eum, quod tam patiens est ad delicta vestra, et non est sicut vos. Agite enim paenitentiam utilem vobis.
Ταῦτα πάντα τὰ προγεγραμμένα ἐγὼ ὁ ποιμὴν ὁ ἄγγελος τῆς μετανοίας ἔδειξα καὶ ἐλάλησα τοῖς δούλοις τοῦ θεοῦ. ἐὰν πεισθῆτε αὐτοῖς καὶ ἀκούσητε τῶν ῥημάτων μου καὶ πορευθῆτε ἐν αὐτοῖς καὶ κατορθώσητε τὰς ὁδοὺς ὑμῶν, ζῆσαι δύνασθε. ἐὰν δὲ παραμείνητε τῇ δολιότητι καὶ μνησικακίᾳ, οὐδεὶς τῶν τοιούτων ζήσει τῷ θεῷ. ταῦτα πάντα παρʼ ἐμοῦ ἔδει λαληθῆναι λελάληται ὑμῖν. λέγει μοι ὁ ποιμήν· Πάντα με ἐπηρώτησας; Ναί, φημί, κύριε. Τί ὅτι, φησίν, οὐκ ἐπηρώτησας περὶ τῶν τύπων τῶν λίθων τῶν ἀπεληλυθότων εἰς τὴν οἰκοδομήν, ὧν ἐξεπληρώσαμεν; Ἐπελαθόμην, φημί, κύριε. Ἄκουε νύν, φησί, περὶ αὐτῶν· οὗτοί εἰσιν οἱ νῦν ἀκούσαντες τῶν ἐντολῶν μου καὶ μετανοήσαντες ἐξ ὅλης καρδίας αὐτῶν, καὶ ἐπεὶ εἶδεν ὁ κύριος τὴν μετάνοιαν αὐτῶν καλὴν καὶ καθαρὰν καὶ δυναμένους παραμεῖναι ἐν τῇ μετανοίᾳ αὐτῶν, ἐκέλευσεν τὰς ἁμαρτίας αὐτῶν τὰς προτέρας ἐξαλειφθῆναι. οἱ γὰρ τύποι οὗτοι αἱ ἁμαρτίαι αὐτῶν ἦσαν. ἐξωμαλίσθησαν οὖν εἰς τὸ μηκέτι φαίνεσθαι αὐτάς.
Παραβολὴ ιʹ
Postquam perscripseram librum hunc, venit nuntius ille, qui me tradiderat huic pastori, in domum in qua eram et consedit supra lectum, et adstitit ad dexteram hic pastor. Deinde vocavit me et haec mihi dixit: Tradidi te, inquit, et domum tuam huic pastori, ut ab eo protegi possis. Ita, inquam, domine. Si vis ergo protegi, inquit, ab omni vexatione et ab omni saevitia, successum autem habere in omni opere bono atque verbo, et omnem virtutem aequitatis, in mandatis huius ingredere, quae dedi tibi, et poteris dominari omni nequitiae. Custodienti enim tibi mandata huius subiecta erit omnis cupiditas et dulcedo saeculi huius; successus vero in omni bono negotio te sequetur. Maturitatem huius et modestiam suscipe in te, et dic omnibus in magno honore esse eum et dignitate apud dominum, et magnae potestatis eum praesidem esse et potentem in officio suo. Huic soli per totum orbem paenitentiae potestas tributa est. Potensne tibi videtur esse? Sed vos maturitatem huius et verecundiam, quam in vos habet, dispicitis.
Dico ei: Interroga ipsum, domine, ex quo in domo mea est, an aliquid extra ordinem fecerim, ex quo eum offenderim. Et ego, inquit, scio nihil extra ordinem fecisse te neque esse facturum. Et ideo haec loquor tecum, ut perseveres. Bene enim de te hic apud me existimavit. Tu autem ceteris haec verba dices, ut et illi qui egerunt aut acturi sunt paenitentiam, eadem quae tu sentiant, et hic apud me de his bene interpretetur, et ego apud dominum. Et ego, inquam, domine, omni homini indico magnalia domini; spero autem eos omnes qui iam antea peccaverunt, si haec audiant, quod libenter acturi sunt paenitentiam, vitam recuperantes. Permane ergo, inquit, in hoc ministerio et consumma illud. Quicumque autem mandata huius efficiunt, habebunt vitam, et hic apud dominum magnum honorem. Quicumque vero huius mandata non servant, fugiunt a sua vita et adversus illum sunt, hic autem apud dominum habet honorem suum. Quicumque ergo fuerint adversus illum, nec mandata eius sequuntur, morti se tradunt, et unusquisque eorum reus fit sanguinis sui. Tibi autem dico ut servias mandatis his, et remedium peccatorum habebis.
Misi autem tibi has virgines, ut habitent tecum; vidi enim eas affabiles tibi esse. Habes ergo eas adiutrices, quo magis possis huius mandata servare; non potest enim fieri ut sine his virginibus haec mandata serventur. Video autem eas libenter esse tecum. Sed ego praecipiam eis ut omnino a domo tua non discedant. Tu tantum conmunda domum tuam; in munda enim domo libenter habitabunt. Mundae enim sunt atque castae et industriae, et omnes habentes gratiam apud dominum. Igitur si habuerint domum tuam puram, tecum permanebunt; sin autem pusillum aliquid inquinationis acciderit, protinus a domo tua recedunt. Hae enim virgines nullam omnino diligunt inquinationem. Dico ei: Spero me, domine, placiturum eis, ita ut in domo mea libenter habitent semper. ὧσπερ δὲ οὗτος ᾧ παρέδωκάς με οὐ μέμφεταί με οὐδὲ αὗται μέμψονταί με. λέγει τῷ ποιμένι· Οἶδα ὅτι ὁ δοῦλος τοῦ θεοῦ θέλει ζῆν καὶ τηρήσει τὰς ἐντολὰς ταύτας καὶ τὰς παρθένους ἐν καθαρότητι καταστήσει. ταῦτα εἰπών, τῷ ποιμένι πάλιν παρέδωκέν με, καὶ τὰς παρθένους καλέσας … [nine letters?] … λέγει αὐταῖς· Quoniam video vos libenter in domo huius habitare, conmendo eum vobis et domum eius, ut a domo eius non recedatis omnino. Illae vero haec verba libenter audierunt.
Ait deinde mihi: Viriliter in ministerio hoc conversare, omni homini indica magnalia domini, et habebis gratiam in hoc ministerio. Quicumque ergo in his mandatis ambulaverit, vivet et felix erit in vita sua; quicumque vero neglexerit, non vivet et erit infelix in vita sua. Dic omnibus ut non cessent, quicumque recte facere possunt, bona opera exercere; utile est illis. Dico autem omnem hominem de incommodis eripi oportere. Et is enim qui eget et in cotidiana vita patitur incommoda, in magno tormento est ac necessitate. Qui igitur huiusmodi animam eripit de necessitate, magnum gaudium sibi adquirit. Is enim, qui huiusmodi vexatur incommodo, pari tormento cruciatur atque torquet se qui in vincula est. Multi enim propter huiusmodi calamitates, cum eas sufferre non possunt, mortem sibi adducunt. Qui novit igitur calamitatem huiusmodi hominis et non eripit eum, magnum peccatum admittit et reus fit sanguinis eius. Facite igitur opera bona, quicumque accepistis a domino, ne dum tardatis facere, consummetur structura turris. Propter vos enim intermissum est opus aedificationis eius. Nisi festinetis igitur facere recte, consummabitur turris, et excludimini. Postquam vero locutus est mecum, surrexit de lecto, et adprehenso pastore et virginibus abiit, dicens autem mihi remissurum se pastorem illum et virgines in domum meam.
Post Reply

Return to “Koine Greek Texts”